라틴어 문장 검색

Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad viscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장19)
Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장29)
At si longa tristitia cum longo timore et vigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장54)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장81)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut ventris, si inmodica sitis, si longius tempus, si alvus varia, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina vera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장104)
Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장11)
si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor visceribus aut capiti aut praecordiis suberit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 15장6)
At minime intus vitiantur panis sine fermento, aves et eae potius duriores, duri pisces:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장4)
Si febris quievit, diu meminisse eius diei convenit, eoque vitiare frigus, calorem, cruditatem, lassitudinem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장11)
ita illud esse sanandum, frustraque aquam emitti, quae vitiato illo subinde nascatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장79)
Quod fere fit, quom longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장9)
signo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque vitiari dicantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장3)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
12 Faucibus subest stomachus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장1)
Cibi quoque adsumendi sunt frigidi, qui potius difficulter coquuntur, quam facile vitiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장45)

SEARCH

MENU NAVIGATION