라틴어 문장 검색

Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:68)
Amicorum ergo suffragio corpus mortuum vivificare dicitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:4)
Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 41:2)
sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:16)
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:9)
Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:4)
Iniquitas vero velut dividua parit, nunc odio inflexa, nunc quaestu, et ea quae sunt dividenda confundit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:10)
Ubi autem sobrietate et continentia unusquisque inundantium evacuaverit diluvium passionum, et quamdam animae retexerit siccitatem, vivificare incipit suum corpus, et animae puritatem, cui regimen sapientia est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:10)
Dividui ergo fructus sunt necessarii, et voluptuarii:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:3)
iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo creditam, praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis si uita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin uero uno unaue superstite diem suum obisset, uti tum diuidua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.
(아풀레이우스, 변명 89:11)
Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur, non quia nemo damnabitur, sed quia nemo aliter liberabitur, quia, sicut nulli nisi per Adam filii hominis, ita nulli nisi per Christum filii dei.
(아우구스티누스, 편지들, 41. (A. D. 416 Epist. CLXXIX) Domino Beatissimo et Merito Venera-bili Fratri et Coepiscopo Iohanni Augustinus In Domino salutem 6:7)
Itaque tam recenti et inexpectato periculo expergefactus, animo volvebat quibus modis tam rebellionis praeteritae participes et fautores eradicaret, suam similium periculorum semina in futurum extingueret, simulque hominum male erga res suas animatorum receptacula omnia et refugia, ubi rebellionibus suis paulo post vivificandis incubant, amoveret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 15:6)
quia acuunt et vivificant inquisitionem, et medentur intellectui depravato a consuetudine et ab iis quae fiunt plerunque.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:11)
ut facile cernas non magis negatum esse igni vivificare animantia quam maturare vegetabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION