라틴어 문장 검색

Sicut enim in mundo, solaris caloris beneficium rebus medicatur languentibus, sic in homine, calor a cordis fundamento procedens, humani corporis partes vivificando exhilarat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:65)
sic virtus hepatis solatio cordis vivificante viduata, torpescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:68)
Amicorum ergo suffragio corpus mortuum vivificare dicitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 57:4)
Sapientia corpora mortua sua claritate vivificat, velut terraarida humiditate pluviae virescit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 41:2)
ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectuali.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:2)
Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectualis animae.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. I. An fatum sit 8:9)
alio modo, prout est instrumentum intelligentiae moventis et hoc modo effectus eius efficitur in anima sensibili per formas corporum et in anima intellectuali per formas illuminationum, quia, sicut diximus, formae, quae fiunt in aliquo, fiunt in ipso secundum potestatem recipientis et non secundum potestatem dantis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:7)
ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 5:4)
Dicendum, quod falsum et haereticum est dicere quod animae intellectuales descendant a compare stella;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:1)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima circa dulcedinem nutrimenti corporis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:3)
sementis enim haec non est in potentia, quae sit ante actum, sed est ipsa actio naturae intellectualis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:3)
Intelligere autem et contemplari intellectualiter non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius, quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore et sine collatione et in ipsa prima rerum veritate, intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas rerum veritates sicut oculus vespertilionis ad lucem solis.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 11:2)
sed sit anima in corpore, ut vivificet corpus, hoc gubernet, illuminet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 2:16)
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, inquit, omnes vivificabuntur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION