라틴어 문장 검색

quin ego ipse, cum scirem ita maiores locutos esse, ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur, loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem dicerem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 2:1)
quin etiam, quod iam subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum, quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 3:1)
Scripsit publice, ut a decurionibus eligeretur vocalissimus aliquis ex ipsis, qui legeret eum populo:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 2:4)
Accipies cum hac epistula hendecasyllabos nostros, quibus nos in vehiculo in balineo inter cenam oblectamus otium temporis.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 2:1)
Unum illud praedicendum videtur, cogitare me has meas nugas ita inscribere 'hendecasyllabi', qui titulus sola metri lege constringitur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:3)
ego tantum hendecasyllabos praesto.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 9:2)
Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 1:1)
Proinde aut rumpe iam moras aut cave ne eosdem istos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 10 2:2)
Ais legisse te hendecasyllabos meos;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 1:1)
Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis haec causa est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 3:2)
Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec paenitet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 9:2)
Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti, nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:12)
Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:19)
Regia turris erat vocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:1)
et hastam vatis Apollinei vocalia misit in ora, quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION