라틴어 문장 검색

Romani cum pars maior ex acie Veios petisset Romam, nemo superesse quemquam eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 428:1)
nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque annonam primo, postremo famem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 526:1)
desperatam comploratamque rem esse publicam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 634:2)
cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctando - aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore - referant quae fortuna consulum atque exercituum sit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 659:1)
illud per patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent - suae quisque fortunae domi
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 662:2)
victi Plemini milites cum ad Pleminium, cruorem ac volnera ostentantes, non sine vociferatione atque indignatione concurrissent, probra in eum ipsum - iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo sese proripuit vocatosque tribunos nudari ac virgas expediri iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 127:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 600:1)
et princeps legationis eorum Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantes inutili lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 67:1)
cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 569:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION