라틴어 문장 검색

sed machinae coriis taurinis, camelinis, equinis, cratibus vimineis vestitae, jactus lapidum palosque ferreos et ignitos illaesae et immobiles sustinebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:6)
Nam sicut "mittenslapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvitamicitiam," ut Ihesus filius Sirac dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:30)
Ab homine, inquit, usque ad pecus, et a reptilibus usque ad volatilia coeli delebo (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:2)
sic non discrepare a justitia visum est, cum interiret homo cui regalem quamdam Dominus Deus in omne animantium genus potestatem dedit, ut omnibus volatilibus, feris, bestiis imperiali praeesset auctoritate, quod etiam pecudes, et quaecumque erant irrationabilia commorerentur animalia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:6)
quare etiam holocausta e bestiis ac volatilibus mundis obtulerit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 1:3)
Et sumpsit a bestiis, et a volatilibus mundis, et obtulit, inquit, holocausta (Ibid.).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:1)
volatilia autem intellectus, qui sunt longe subtiliores atque leviores.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 3:4)
Crescite et multiplicamini, et replete terram, et dominamini ejus, et potestatem habete super pisces maris, et volatilia, et bestias terrae, et reptilia (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 2:8)
Altior autem sensus delectare te debet, qui significat sanguinem animam ideo dictum, quia sanguis calidus et ignitus est, sicut est virtus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:1)
Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, , illuc transiturus, quod quidam per ampla spatia urbis, subversasque silices, sine periculi metu properantes equos velut publicos, ignitis quod dicitur calcibus agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem (ut ait comicus) domi relicto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 16:1)
Iouis benefica, Veneris uoluptifica, pernix Mercuri, perniciosa Saturni, Martis ignita.
(아풀레이우스, 플로리다 10:3)
"Isto quoque fortunae naufragio Psyche perterrita nec indipisci iam maritum volatilem quiens, tota spe salutis deposita, sic ipsa suas cogitationes consuluit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:31)
auceps volatilia, feras venatores:
(ARCHIPOETA, IX22)
- sive prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes sive cantantes et psallentes in cordibus vestris domino vel vocibus a corde non dissonis:
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:2)
quod non fiat volatile, nec deperdat de quanto suo per ignem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION