라틴어 문장 검색

Gestit enim mens exsilire ad magis generalia, ut acquiescat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 43:2)
quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, vel etiam calamus sive penna in medio divisa, adducta et curvata inter pollicem et digitum exiliant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:13)
quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse putasset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:11)
Eodem modo si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:38)
Hostis it illesus, uolucer perit ipse comesus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:20)
Et illa dixit: " Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus ". Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: "
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem?
(불가타 성경, 집회서, 36장28)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Cumque cohors Iudae prima apparuisset, et pavor factus esset super hostes, ac timor ex praesentia illius, qui universa conspicit, super eos esset, in fugam exsiluerunt, alius alio se ferens, ita ut saepe a suis laederentur et gladiorum acuminibus configerentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장22)
Sunt etenim pennae uolucres mihi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 1:1)
Et uolucrem currum stabilis regit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 21:1)
Fixit et certis uolucres sagittis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 16:1)
prosequitur volucer late comitatus Amorum tranquillumque choris quatitur mare.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:100)
Iam non Armenios iaculis terrebis et arcu, per campos volucrem non agitabis equum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:38)
non somnia nobis nec volucres, sed clara palam vox edita luco:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:208)

SEARCH

MENU NAVIGATION