라틴어 문장 검색

Et quidem miserrimi iuvenis ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine volutatur cadaver.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:3)
Si autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur, pueri erant, necdum ad sartiginem venerant in qua rex Babylonius senes iudices frixit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:11)
Iacebat in terra, volutabatur in cinere et oblitus regiae potestatis lumen quaerebat in tenebris illumque tantum respiciens, quem offenderat, lacrimabili voce dicebat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:8)
"tecum prius ergo voluta haec animo ante tubas:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I74)
nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, nil horum quoniam recipit mens posse creare sensiferos motus, quae denique mente volutat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:7)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Ventus ab extremo pelagus sic axe volutet, Destituatque ferens;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:9)
nam dixerat superius 'haec secum' et modo ait 'volutans', id est cogitans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 502)
multi sane 'talia volutans' talia revolutans accipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 503)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)
et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2742)
quod hic diligenter exsequi videtur de Achaemenide, qui post preces habitas genua amplexus, genibus volutans haerebat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6078)
tum quod et ipse genibus volutabat, vel quod genua amplexus , etiam religioni habebatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 60710)

SEARCH

MENU NAVIGATION