라틴어 문장 검색

Secundo, animo volvebat statum Europae per hanc mortem conversionem quandam pati posse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 1:9)
quae res omnino sine fundamento est, et in opinionibus tantum volvitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:10)
sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:2)
Quicquid enim ostentat formam, eamque trudit, ut videatur occurrere intellectui, pro suspecto habendum est, et recurrendum ad exclusivam severam et diligentem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:10)
Itaque simili modo fieri potest, ut aquae venientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alveum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:11)
Licet meminerim me audisse ex relatione cujusdam fide digni, quod ipse in curandis oculorum suorum cataractis (erat autem cura talis, ut immitteretur festuca quaedam parva argentea intra primam oculi tunicam, quae pelliculam illam cataractae removeret et truderet in angulum oculi) clarissime vidisset festucam illam supra ipsam pupillam moventem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:5)
deinde per embolum trudunt radicem vel hujusmodi farcimentum in foramen alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:8)
Tum vero partibus aliis alias per successionem trudentibus, fertur totum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:29)
Etenim si quaeratur cur potius coelum volvatur ab oriente in occidentem quam ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:6)
Si mare uoluens
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 5:1)
Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:34)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)
extra ne quaesieris ultorem, tu te ipse in deteriora trusisti ueluti, si uicibus sordidam humum caelumque respicias, cunctis extra cessantibus ipsa cernendi ratione nunc caeno nunc sideribus interesse uidearis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:5)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen in sinisteriores inferioresque partes, contingit iecur atque ventriculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장49)
Fere vero fasceis sex opus est Prima brevissima adhibenda, quae circa fracturam ter voluta, sursum versum feratur et quasi in cocleam serpat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION