라틴어 문장 검색

si sine vomitu nausea fuit, vel abstinere, vel post cibum vomere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 11:3)
iisque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 20:5)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum, vel hyssopum, aut esse radiculam debet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 22:2)
Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, deinde coenare:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 23:2)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 24:3)
neque jejuno, neque coenato vomendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., X Regimen contra pestem. 2:2)
si membra inhorrescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:8)
Mali etiam morbi testimonium est, vehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, vix excreare, dolorem habere continuum, difficulter ferre morbum, jactare brachia et crura, sine voluntate lacrimare;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:1)
aut post sudorem inhorrescere;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:6)
Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 10:4)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:1)
Mulier sanguinem vomens, profusis menstruis, liberatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 16:2)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
atque ibi quoque videndum, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 7:3)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION