라틴어 문장 검색

novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius Laenas iterum, duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas gessit, qui hoste in urbem compulso agros vastavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 167:1)
Manlius C. Fabius C. Sulpicius L. Aemilius Q. Servilius M. Fabius Ambustus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 177:2)
creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus tertium T. Quinctius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 189:2)
magister equitum ei Q. Fabius Ambustus datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 294:2)
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli - conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur - intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 534:1)
Q. Fabium Ambustum dixerunt et P. Aelium Paetum magistrum equitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 101:1)
tum experta nobilitas parum fuisse virium in competitoribus eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul fuerat, ex damnatione collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 426:1)
dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis urgente ab tergo ingenti turba non esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 347:1)
ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage obruebant itinera portarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 68:1)
quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui alias ad exstinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 466:1)
Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:2)
quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 213)
nam nimis calebat, amburebat gutturem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 246)
edepol ne me eius patris misere miseret, qui cum istaec sciet facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 4158)
ambustum torrem quidam 'ambustum' proprie circumustum accipiunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2982)

SEARCH

MENU NAVIGATION