라틴어 문장 검색

haec sine ullius adsensu cavillante Appio en inquit, "Quirites, illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno se ipse creavit, tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium obtinuit, nec ante continuando abstitit magistratu quam obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 472:1)
et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus eximiam eloquentiam collegae visus esset, cavillansque Appius sibi acceptum referre diceret debere, quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 246:1)
Postumius accensus ira tum quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 129:1)
eum puerum, per lasciviam cum cavillaretur, exprobrare consuli saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori venditaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 514:1)
Quis enim recte possit invidam zelotypiam commendare vel suo ipsam sermone tueri, quum zelotypia nil sit aliud quam turpis et sinistra de muliere suspicio?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:3)
Inter amantes vero ipsa zelotypia amoris conservativa narratur, quia omnes tres partes supra zelotypiae attributae necessariae iudicantur amanti;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:13)
Si plenius esset vobis amoris manifesta doctrina, et amoris vos unquam venabula tetigissent, re vera vestra sententia confirmasset sine zelotypia verum amorem non posse consistere, quia, ut plenius est vobis superius enarratum, zelotypia invenitur ab omni inter amantes amoris commendata perito et inter coniugatos in universis mundi partibus reprobata;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION