라틴어 문장 검색

plurimum in eam rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando quae ipse in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque pugnando per quinque menses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturumque transitum exspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 581:1)
et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis Alpibus factis inter mitiora iam transibant hominum ingenia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 584:1)
fama deinde Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur, satis edocuerat viam tantum Alpes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 585:3)
hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 587:1)
Hasdrubal, qui cum exercitu novo Alpes transcenderat, ut se Hannibali iungeret, cum milibus hominum LVI caesus est, capta VCCCC M. Livi consulis ductu, sed non minore opera Claudi Neronis consulis, qui, cum Hannibali oppositus esset, relictis castris ita ut hostem falleret, cum electa manu profectus Hasdrubalem circumvenerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha15)
ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 641:2)
M. Livius exercitum volonum ex Etruria in Galliam traducit, iunctusque Lucretio, si se Mago ex Liguribus propius urbem moveat, obviam ire parat, si Poenus sub angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem regione circa Ariminum Italiae praesidio futurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 81:1)
haec terra marique in parte Italiae quae iacet ad Alpes gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 261:1)
eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis privato consilio bellum intulisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 292:1)
qui senex vincendo factus Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis ingentium rerum complesset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 363:1)
nec ferro tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum ipsis equis hausti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 422:2)
rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum, pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 425:1)
is timor omnes qui circumcolunt Boeben paludem relictis urbibus montes coegit petere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 469:1)
plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 362:2)
Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re Romam comitiorum causa redisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 548:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION