라틴어 문장 검색

nihil enim usus admodum video nisi, ut dixi, comoediis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 258:3)
invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 211:1)
nam scriptores quidem iamborum veterisque comoediae etiam in illis saepe laudantur, sed nobis nostrum opus intueri sat est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 10:2)
nonnunquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 25:3)
igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab Homero . enim, quenadmodum ex Oceano dicit ipse omnium amnium fontiumque cursus initium capere, omnibus eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 47:1)
Horatius frustra Tyrtaeum Homero subiungit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 57:9)
reddit enim personis in agendo simul loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur aemulari proximus Homerum potuisse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 63:2)
antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis vitiis , tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:1)
nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:2)
ut ipsae sermonem finxisse Gratiae videantur et, quod de Pericle veteris comoediae est, in hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam persuadendi deam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 83:2)
itaque ut apud illos Homerus sic apud nos Vergilius auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis Graecorum nostrorumque haud dubie proximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 86:2)
qui mihi interroganti, quem Homero crederet maxime accedere, Secundus, inquit, est Vergilius, propior tamen quam tertio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 87:2)
in comoedia maxime claudicamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 100:1)
nam nec comoedia in cothurnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 155:2)
in comoediis vero praeter aliam observationem, qua servi, lenones, parasiti, rustici, milites, meretriculae, ancillae, senes austeri ac mites, iuvenes severi ac luxuriosi, matronae, puellae inter se discernuntur, pater ille, cuius praecipuae partes sunt, quia interim concitatus, interim lenis est, altero erecto, altero composito est ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 221:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION