라틴어 문장 검색

Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 136:1)
adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 139:2)
dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus fetus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:1)
neque sustineri potuissent, ni forte eo loco dictator fuisset, Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 145:2)
ipse dictator, post quam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod convenerat dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 148:1)
ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis, ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci equitum specie agasonibusque excepti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 150:1)
ludi votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 156:2)
adversus eum terrorem dictator C. Marcius Rutulus primus de plebe dictus magistrum equitum item de plebe C. Plautium dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 172:2)
omnique ope impediebant ne quid dictatori ad id bellum decerneretur parareturve.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:2)
eo promptius cuncta ferente dictatore populus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 173:3)
quia nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad interregnum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 176:1)
cum intercedendo tribuni nihil aliud quam ut differrent comitia valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius Publicola, eodemque die magistratum inierunt, quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum a plebe consulatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 179:1)
eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum, sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes legiones duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 181:1)
consules creati C. Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 195:2)
extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi ni secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac plebi facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 209:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION