라틴어 문장 검색

consuetudinis sane regiae fuit, ut legitimam uxorem non habentes, aliquam licet captivam, tamen pro legitima haberent, adeo ut liberi ex ipsa nati succederent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2978)
non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus natus, cum alius legitimus in domo non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 182:3)
Causa mihi abdicandi est, ne sine filio uiuam, quem iamdiu non uiderem, nisi abdicarem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 2:1)
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)
Nauigauit Hiberniam, et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes, qui ab Hiensium dominio erant liberi, ab errore auito correctos, ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum paschae tempus obseruare perdocuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 1:5)
Sed postquam universalis artifex universa suarum vultibus naturarum investivit, omniaque sibi invicem legitimis proportionum connubiis maritavit, volens ut nascendi, occidendique mutuae relationis circuitu per instabilitatem [0453D] stabilitas, per finem infinitas, per temporabilitatem aeternitas rebus occiduis donaretur, rerumque series seriata reciprocatione nascendi jugiter texeretur, statuit, ut expressae conformationis monetata sigillo, sub derivandae propagationis calle legitimo, ex similibus similia educerentur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION