라틴어 문장 검색

Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:3)
Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 9:3)
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 10:1)
Prima enim illa interrogatio conplectitur eum, qui est ebrius, non eum, qui futurus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 11:3)
tenent et conplexae sunt non suas ulmos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 20:4)
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:4)
Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 15:3)
Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:4)
Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 55:2)
Propone temporis profundi vastitatem et universum complectere, deinde hoc, quod aetatem vocamus humanam, conpara immenso;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 10:2)
Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 31:1)
Scis enim me moralem philosophiam velle conplecti et omnes ad eam pertinentis quaestiones explicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 2:1)
Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu ut suo proprioque laetari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 15:1)
Persolvi id quod exegeras, quamquam in ordine rerum erat, quas moralis philosophiae voluminibus complectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 17:1)
" Ergo," inquit, " et omnes artes animalia sunt et omnia, quae cogitamus quaeque mente conplectimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION