라틴어 문장 검색

Cogitanti mihi et cum animo meo Octavi boni et fidelissimi contubernalis memoriam recensenti tanta dulcedo et adfectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae iam transacta et decursa sunt, recordatione revocare:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 1:1)
quanta autem vis amicitiae sit ex hoc intellegi maxime potest, quod ex infinita societate generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita contracta res est et adducta in angustum, ut omnis caritas aut inter duos aut inter paucos iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 25:1)
ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus - sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 40:1)
impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:7)
Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:4)
nam me istis scito litteris ex diuturna perturbatione totius valetudinis tamquam ad aspiciendam lucem esse revocatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 3:2)
possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 3:1)
nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장3)
Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:2)
Deinde ex virginum iudicio magnam laudem est adeptus et ex eo tempore quasi revocatus in cursum tenuit locum tam diu quam ferre potuit laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:5)
itaque cum iam paene evanuisset Hor - tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 94장 1:1)
Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 22:7)
Unum genus est eorum, qui magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore adducti dissolvi nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:1)
Quos ego a Catilina non revoco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:2)
quae quidem te a tanto scelere etiam muta revocare debuit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION