라틴어 문장 검색

Hoc, quod parenti, etiam principi faciendum est, quem appellavimus Patrem Patriae non adulatione vana adducti.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 87:1)
Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, alium semper vestibulum obsidens turba ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:3)
Non ira eum torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus invidia consectabitur, non metus sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua transferentis inquietabit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 50:3)
renovat se et corroborat cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus est, ut putet turpe desinere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 8:2)
Primum illum animi ictum effugere ratione non possumus, sicut ne illa quidem quae diximus accidere corporibus, ne nos oscitatio aliena sollicitet, ne oculi ad intentationem subitam digitorum conprimantur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 22:1)
velut in rem praesentem adducti non agnoverunt se.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 199:3)
nec aliorum more vitiorum sollicitat animos, sed abducit et impotentes sui cupidosque vel communis mali exagitat, nec in ea tantum in quae destinavit, sed in occurrentia obiter furit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 4:2)
Nam quod ad voluptatem pertinet, licet circumfundatur undique et per omnis vias influat animumque blandimentis suis leniat aliaque ex aliis admoveat, quibus totos partesque nostri sollicitet, quis mortalium, cui ullum superest hominis vestigium, per diem noctemque titillari velit et deserto animo corpori operam dare ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 27:1)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:3)
Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, privignus ab avo raptus novercae.38)
Spargere effusos sine lege crines, rursus adducto revocare nodo;
(세네카, 오이디푸스 6:18)
namque anxiam me cura sollicitat tui, quod te ipse poenis gravibus infestus domas.
(세네카, 파이드라 6:5)
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:1)
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION