라틴어 문장 검색

Afficior cura et, quam pro me sollicitudinem non adii, quasi pro me altero patior;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 9 1:2)
Aditur non una via;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 2:2)
Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, verum etiam venerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 8:3)
Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reverenter:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 21 5:1)
Proxime cum dicturus apud centumviros essem, adeundi mihi locus nisi a tribunali, nisi per ipsos iudices non fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 16 1:3)
Sed area ex qua diaeta adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus oppleta surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 14:1)
Postea mater adiit principem, affirmavit se novas probationes invenisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 10:1)
Auxit sollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novi, non minus hos seductos et quasi rusticos verear.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 5:2)
Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 11:1)
Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et 'Qua concordia' inquit 'iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules petamusque, ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 4:2)
Habe ante oculos hanc esse terram, quae nobis miserit iura, quae leges non victis sed petentibus dederit, Athenas esse quas adeas Lacedaemonem esse quam regas;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 4:1)
Gratulare mihi, gratulare etiam litteris ipsis, quae ex periculo eius tantum discrimen adierunt, quantum ex salute gloriae consequentur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 3:2)
Adiit enim me quidam indicavitque adversarios suos a Servilio Calvo, clarissimo viro, in triennium relegatos in provincia morari:
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 2:1)
Ego, quia sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dumtaxat per biennium, interrogavi hunc, quem relegaverat, an adisset docuissetque proconsulem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 4:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Petentibus quibusdam, ut sibi reliquias suorum aut propter iniuriam vetustatis aut propter fluminis incursum aliaque his similia quocumque secundum exemplum proconsulum transferre permitterem, quia sciebam in urbe nostra ex eius modi causa collegium pontificum adiri solere, te, domine, maximum pontificem consulendum putavi, quid observare me velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 681)

SEARCH

MENU NAVIGATION