라틴어 문장 검색

et auctoribus quibusdam ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum ad insidendum Pyrenaeum misso ipse aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis absumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 318:2)
uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 474:1)
primum diem quo fines hostium ingressi sunt populando absumpserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 479:1)
signa militaria novem adempta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:2)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)
Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi nequeunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 310:1)
amicae ac fideles potius ea quae peritura forent absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 337:2)
ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 348:1)
illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 423:2)
Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo morientibus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 429:2)
ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 454:1)
aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 454:3)
mos vetustus erat Romanis, cum quo nec foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non prius imperio in eum tamquam pacatum uti quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia urbibus imposita forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 505:1)
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum - quippe ea pignera timentium rebellionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION