라틴어 문장 검색

Nec adhuc quidem omnia erant facta, cum Ascyltos furtim se foribus admovit discussisque fortissime claustris invenit me cum fratre ludentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 11:2)
Dumque loquimur, sera sua sponte delapsa cecidit reclusaeque subito fores admiserunt intrantem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 16:3)
. . . Trimalchionis delapsus est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 54:2)
Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:21)
Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:23)
Anus enim ipsa inter deversitores diutius ingurgitata ne ignem quidem admotum sensisset.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:6)
' Ad hoc votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit, ne ego obdormiscerem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:2)
Ego vero deposita omni offensa cum puero in gratiam redii ususque beneficio eius in somnum delapsus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:10)
nunc per puppim, per ipsa gubernacula delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:9)
Tune fortissimus Giton ad virilia sua admovit novaculam infestam, minatus se abscisurum tot miseriarum causam, inhibuitque Tryphaena tam grande facinus non dissimulata missione.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 108:11)
. . Hoc peracto carmine ter me iussit exspuere terque lapillos conicere in sinum, quos ipsa praecantatos purpura involverat, admotisque manibus temptare coepit inguinum vires.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:6)
Non sanguine tristi perfusus venio, non templis impius hostis admovi dextram, sed inops et rebus egenis attritus facinus non toto corpore feci.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:6)
dein reposcenti locum Preces admovit, tempus exorans breve, Dum firmiores posset catulos ducere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis parturiens.4)
Verum illam, quae me nutrit admoto ubere Fraudatque natos lacte, ne desit mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Canis ad agnum.6)
Rursus admota prece Accensa magis est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.5)

SEARCH

MENU NAVIGATION