라틴어 문장 검색

miles contra deturbare telis, pellere umbonibus, mu- ralia pila, congestas lapidum molis provolvere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장2)
inter quae Pharasmanes Orodesque, dum strenuis adsunt aut dubitantibus subveniunt, conspicui eoque gnari, clamore telis equis concurrunt, instantius Pharasmanes;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장7)
equi ubi pharetras telis onustas accepere, per saltus vagi nocte demum vacuis pharetris multo cum anhelitu redeunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장4)
haec atque talia dicenti adstrepere vulgus, gentili quisque religione obstringi, non telis, non vulneribus cessuros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장4)
sed eo quoque inrupere ferentarius gravisque miles, illi telis adsultantes, hi conferto gradu, turbatis contra Britannorum ordinibus, apud quos nulla loricarum galearumve tegmina;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장8)
pleraque in summa fortuna auspiciis et consiliis quam telis et manibus geri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장7)
tribuendum aliquod telum quod sperni nequeat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장7)
adsultare ex diverso Tiridates, non usque ad ictum teli, sed tum minitans, tum specie trepidantis, si laxare ordines et diversos consectari posset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장6)
verum Acerronia, imprudentia dum se Agrippinam esse utque subveniretur matri principis clamitat, contis et remis et quae fors obtulerat navalibus telis conficitur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 5장7)
aut a muliere naufraga missum cum telo unum qui cohortis et classis imperatoris perfringeret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 11장6)
nam haud procul tentorio eius non ignobilis barbarus cum telo repertus ordinem insidiarum seque auctorem et socios per tormenta edidit, convictique et puniti sunt qui specie amicitiae dolum parabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장6)
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장1)
et miles ne mulierum quidem neci temperabat, confixaque telis etiam iumenta corporum cumulum auxerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장5)
sane consilium occultavit, telum inter ignaros paravit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장3)
nec manu aut telo opus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION