라틴어 문장 검색

illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre- tum qui sapientis esse , nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:6)
urgebor iam omnium vestrum convicio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:4)
sed quaestiones urgent Milonem, quae sunt habitae nunc in atrio libertatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 2:1)
instabat, urgebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:4)
Milo unus urgebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 2:5)
ut interrogando urgeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 40장 1:9)
hoc premendum etiam atque etiam est et urguendum confirmato illo, de quo, si mortales animi sunt, dubitare non possumus, quin tantus interitus in morte sit, ut ne minima quidem suspicio sensus relinquatur - hoc igitur probe stabilito et fixo illud excutiendum est, ut sciatur, quid sit carere, ne relinquatur aliquid erroris in verbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 87:1)
cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, multam vero inquit operam, amici, frustra consumpsi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 102:1)
Haec me i/nretivit ve/ste furiali i/nscium, Quae la/tere inhaerens mo/rsu lacerat vi/scera Urge/nsque graviter pu/lmonum haurit spi/ritus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:6)
ut onera contentis corporibus facilius feruntur, remissis opprimunt, simillime animus intentione sua depellit pressum omnem ponderum, remissione autem sic urgetur, ut se nequeat extollere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 54:4)
vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum, vel equi Pelopis illi Neptunii, qui per undas currus suspensos rapuisse dicuntur, excipient te et quo velis perferent, omnem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 67:4)
Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam malum adesse et urgere videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:1)
est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:4)
cum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 23:3)
adest et urget malum) 332 1 adfectio (διάθεσισ) 302 22 320 23 325 17 368 2 375 1626 377 25 387 7 19 422 27 (habitus aut adfectio ἕξισ) 375 16 (κατάστημα Metrodori) 417 8 adfectus animi (ἦθοσ Plato Rep.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION