라틴어 문장 검색

praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
at retinere diu pluviae longumque morari consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum atque aliis aliae nubes nimbique rigantes insuper atque omni vulgo de parte feruntur, terraque cum fumans umorem tota redhalat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:9)
ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:9)
Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:6)
quippe videmus enim vestis umore madentis exsiccare suis radiis ardentibus solem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:7)
proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol umoris parvam delibet ab aequore partem, largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:9)
Tum porro venti quoque magnam tollere partem umoris possunt verrentes aequora, ventis una nocte vias quoniam persaepe videmus siccari mollisque luti concrescere crustas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:10)
Praeterea docui multum quoque tollere nubes umorem magno conceptum ex aequore ponti et passim toto terrarum spargere in orbi, cum pluit in terris et venti nubila portant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:11)
Postremo quoniam raro cum corpore tellus est et coniunctast oras maris undique cingens, debet, ut in mare de terris venit umor aquai, in terras itidem manare ex aequore salso;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:12)
percolatur enim virus retroque remanat materies umoris et ad caput amnibus omnis confluit, inde super terras redit agmine dulci qua via secta semel liquido pede detulit undas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 20:13)
praeterea magna ex parti mare montis ad eius radices frangit fluctus aestumque resolvit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:6)
hos igitur tellus omnis exaestuat aestus expiratque foras in apertum promptaque caeli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:19)
quo simul ac primum pennis delata sit ales, impediatur ibi caeco correpta veneno, ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:3)
quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:4)
quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 26:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION