라틴어 문장 검색

Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine uestem indueras oriente die duce fertilis anni, splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis et fera discordes tenuerunt flamina uenti, curua nec adsuetos egerunt flumina cursus, quin rapidum placidis etiam mare constitit undis, ulla nec aerias uolucris perlabitur auras nec quadrupes densas depascitur aspera siluas, quin largita tuis sunt muta silentia uotis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae35)
ergo sol aethera, qui est supra se, radiis exurens efficit candentem, in quibus locis habet cursum Martis stella;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장53)
aeriae grues aut aerii coloris, aut altum volantes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3751)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
nam ex terra aqua ex aqua oritur aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere aer inde aqua ex aqua terra infima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 84:3)
et ex quinque operimentis quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est summum sit an medium, et praeterea quibus urbibus regionibusque vocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit Aonia, quod Aegyptus Aeria, quod Creta quoque eodem nomine Aeria dicta sit, quod Attice ̓Ακτή, quod Corinthus Ephyre, quod Macedonia ̓Ημαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros Sarra, quod Thracia ante Sithonia dicta sit, quod Paestum Ποσειδώνιον.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 5:4)
restat ut aeriam fingas ab origine gentem, aërios proceres, Levi, Iudam, Simeonem, aërium David, magnorum corpora regum aëria, atque ipsam fecundae virginis alvum aëre fallaci nebulisque et nube tumentem;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3337)
sane aether est ipsum elementum, aethra vero splendor aetheris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5853)
est autem in templo Iovis, qui aether est, et Minervae, quae supra aetherem est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2017)
aether enim supernus est, sed nostrum habitaculum aetherem vocavit inferorum comparatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4373)
unde Aetherem pro Iove accipimus, cui tribuuntur aer et aether:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3255)
de aethere aethra factum est, et secundum rationem istam potest aether et aethra unum esse, ut nunc sit pro aethere sidereo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5855)
esse autem medium aethera Iovem, Iunonem vero imum aera cum terra, et Minervam summum aetheris cacumen:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 8:2)
hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer, etsi interpretatur Pacuvius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 91:3)
Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION