라틴어 문장 검색

forte negotiatores vivente adhuc Germanico Syria egressi laetiora de valetudine eius attulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장9)
Eodem anno Tacfarinas, quem priore aestate pulsum a Camillo memoravi, bellum in Africa renovat, vagis primum populationibus et ob pernicitatem inultis, dein vicos excindere, trahere gravis praedas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장1)
paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et gladios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장7)
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장1)
sed magnitudo facinoris metum, prolationes, diversa interdum consilia adferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장10)
Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint, quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille annus attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장1)
neque adesse, ut olim, eam copiam, omissa confarreandi adsuetudine aut inter paucos retenta (pluresque eius rei causas adferebat, potissimam penes incuriam virorum feminarumque;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 16장3)
ceterum ut profutura, ita minimum oblectationis adferunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장4)
simul L. Sullam testem adferebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperitatem hiemis et penuriam vestis, cum id Zmyrnam in contionem nuntiatum foret, omnis qui adstabant detraxisse corpori tegmina nostrisque legionibus misisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 56장3)
nec multo post litterae adferuntur quibus in modum defensionis, repetito inter se atque Cottam amicitiae principio crebrisque eius officiis commemoratis, ne verba prave detorta neu convivalium fabularum simplicitas in crimen duceretur postulavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 5장5)
sane is repertus apud fretum Siciliae retractusque per centurionem nullas probabilis causas longinquae peregrinationis adferebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 14장5)
isdem diebus Granius Marcianus senator, a C. Graccho maiestatis postulatus, vim vitae suae attulit, Tariusque Gratianus praetura functus lege eadem extremum ad supplicium damnatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장5)
interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud campos castra contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장7)
paululum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, versis illuc quibusdam procerum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장3)
Solus Mnester cunctationem attulit, dilaniata veste clamitans aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium iussis Messalinae dedisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 36장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION