라틴어 문장 검색

quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter.
(아풀레이우스, 플로리다 18:54)
Quo facto et ipse aliquid indidem sumo, eumque avide esitantem aspicio aliquanto intentiore macie atque pallore buxeo deficientem video.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:1)
denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae.
(아풀레이우스, 변신, 2권 8:4)
"Vera memoras, nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse credidi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:2)
"nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret, duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:39)
"sed aliquanto propheta commotior Quin refers ait Populo singula, tuaeque mortis illuminas arcana?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:71)
"atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus."
(아풀레이우스, 변신, 2권 23:7)
Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur.
(아풀레이우스, 변신, 2권 24:1)
"Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:3)
"Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:7)
"Nec unquam magis artis huius violentia nititur, quam cum scitulae formulae iuvenem quempiam libenter aspexit, quod quidem ei solet crebriter evenire."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:14)
Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar;
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:1)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
"enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:84)
"Quid spiritum vestrum, qui magis meus est, crebris eiulatibus fatigatis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION