라틴어 문장 검색

mox ipse templum cogitans inrumpere et dissipare sancta sanctorum studens armis profanus praeparabat inpiis altaris aram funditus pessum dare foresque et ipsas in ruinam solvere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.117)
"furorne summus ultima et dementia est deos putare, qui creantur nuptiis, rem spiritalem terrulente quaerere, elementa mundi consecrare altaribus, id quod creatum est conditorem credere, deasceato supplicare stipiti, verris cruore scripta saxa spargere, aras ofellis obsecrare bubulis, homines fuisse cum scias, quos consecras, urnas reorum morticinas lambere?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1141)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
"tunc Hierusalem templo inlustrata quietum suscepit iam diva Deum, circumvaga postquam sedit marmoreis fundata altaribus arca."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1233)
Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 11:6)
ecce duas tibi, Daphni, duas altaria Phoebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS44)
AlphesiboeusEffer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pinguis et mascula tura, coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus nihil hic nisi carmina desunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS53)
equos et arma classibusque horrens fretum propone et alto sanguine exundans solum et tota captae fata Dardaniae domus regesta Danais, comprime affectus truces mentemque tibimet ipsa pacifica tuam.
(세네카, 아가멤논 5:6)
constitit et circumlatis in frequentiam oculis sanctissimum numen, quasi parum uiolasset inter altaria, coepit in ipso quo uindicabatur uiolare supplicio:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 1:3)
Inter altaria Olynthii senis crucem posuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 7:4)
inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite.
(세네카, De Providentia, book 1 73:2)
hoc restat unum, pronubam thalamo feram ut ipsa pinum postque sacrificas preces caedam dicatis victimas altaribus, per viscera ipsa quaere supplicio viam, si vivis, anime, si quid antiqui tibi remanet vigoris;
(세네카, 메데아 1:11)
namque ab hexametris eminentium poetarum Constantii et Secundini vicinantia altari basilicae latera clarescunt, quos in hanc paginam admitti nostra quam maxume verecundia vetat, quam suas otiositates trepidanter edentem meliorum carminum comparatio premit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:2)
psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:5)
(lector hic primum, sic minister altaris, idque ab infantia, post laborum temporumque processu archidiaconus, in quo seu gradu seu ministerio multum retentus propter industriam diu dignitate non potuit augeri, ne potestate posset absolvi):
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION