라틴어 문장 검색

aut ubi tenue sed altum uulnus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 74:5)
Neque id, quia non habebit altiores ictus, contemnendum erit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:2)
Idem altis tenuibusque uulneribus aptissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:8)
Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:1)
Id nomen est ulceri alto, angusto, calloso.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:2)
Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:5)
Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:5)
MYRMECIA autem uocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem mouent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 53:1)
Leuce habet quiddam simile alpho, sed magis albida est, et altius descendit, in eaque albi pili sunt et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:3)
si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:5)
Si uero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi uero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P. #1108 I;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:2)
Si uero alte penetrauit, quicquid occupatum est, praecidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:6)
Si autem altius malum est, considerari debet neruosusne is locus sit an non sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:2)
Aduersus fistulas quoque, si altius penetrant, ut ad ultimas demitti collyrium non possit, si tortuosae sunt, si multiplices, maius in manu quam in medicamentis praesidium est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 1:1)
Post haec in aduorso collocandus est, loco lucido, lumine aduerso, sic ut contra medicus paulo altius;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION