라틴어 문장 검색

quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere - nam id quidem est interdum necesse - , sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare, Quod eiulatu, questu, gemitu, fremitibus Resonando mutum flebiles voces refert.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:4)
est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:4)
nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 71:4)
Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam timebis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 94:12)
- Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece προηγμένα, Latine autem producta - sed praeposita aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 98:2)
ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum sit, facere omnia [aut] voluptatis causa, etiam si eam non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:1)
alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ad prima illa secundum naturam optinenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 26:3)
voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 27:2)
coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 30:3)
maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:1)
quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:10)
positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 98:6)
dolere malum est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:13)
ac tamen hic mallet non dolere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 125:10)
ei finis bonorum estnihil dolere 35 22 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)251)

SEARCH

MENU NAVIGATION