라틴어 문장 검색

dum modo purpureo spument mihi dolia musto, et nova pressantis inquinet uva pedes, quod superest vitae per te et tua cornua vivam, virtutisque tuae, Bacche, poeta ferar.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1711)
prima mihi uariat liuentibus uua racemis, et coma lactenti spicea fruge tumet;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 28)
protulit undantem segetem sine semine campus et sine se natis invidit pampinus uvis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 48)
Quid faceret laetas segetes, quod tempus amandum messibus et gregibus, vitibus atque apibus, ad Maecenatis quondam sunt edita nomen;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, ad libellum 1)
collesque per altos uritur et prelis non invidet uva Falernis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis2)
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra palmite maturo rorantia lumina tersit Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis42)
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix, quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri35)
ollares, rogo, non licebat uvas, Cumano patinas in orbe tortas aut unam dare synthesin - quid horres?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum13)
"non ille quidem turgentia sertis tempora nec flava crinem destrinxerat uva:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권110)
non crines, non serta loco, dextramque reliquit thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uvae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권67)
ruit ille ruentem in Prothoum lapsasque manu quaerentis habenas in voltus galeam clipeumque in pectora calcat, saucius extremo donec cum sanguine frenos respuit et iuncta domino cervice recumbit, sic ulmus vitisque, duplex iactura colenti, Gaurano de monte cadunt, sed maestior ulmus quaerit utrumque nemus, nec tam sua bracchia labens quam gemit adsuetas invitaque proterit uvas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권234)
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro armatas erexit apes, fremit aspera nubes, inque vicem sese stridore hortantur et omnes hostis in ora volant, mox deficientibus alis amplexae flavamque domum captivaque plangunt mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권250)
"Annus in apricis maturat collibus uvas, Annus agit certa lucida signa vice."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 412)
Rura colam, frugumque aderit mea Delia custos, Area dum messes sole calente teret, Aut mihi servabit plenis in lintribus uvas Pressaque veloci candida musta pede;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 512)
Illa deo sciet agricolae pro vitibus uvam, Pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 514)

SEARCH

MENU NAVIGATION