라틴어 문장 검색

nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:3)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 261:1)
postremo cum litoribus arcerentur, aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam reliquere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 276:1)
nec enim nunc quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 316:1)
ea ad oppugnandam Capuam rapit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 319:3)
nec facturum aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 333:2)
cum eo hoste res est qui hesterno die delendi omnis exercitus fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem imminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis, nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit nec tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 393:1)
consul palatos per agros cum vidisset hostes, stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad castra oppugnanda ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 425:1)
Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 434:1)
Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro imperio arcerent Samniti agro, sin imperium abnuerent, armis coercerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 23:1)
exercitu victore a superioribus consulibus accepto, ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus, cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria pavidos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 232:1)
utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 414:1)
et pro se quisque, non haec Furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam vallum nec fossae arcerent memorantes, caedunt pariter resistentes fusosque, inermes atque armatos, servos liberos, puberes impubes, homines iumentaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 199:1)
is cum L. Fulvio magistro equitum Saticulam oppugnare adortus rebellandi causam Samnitibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 302:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION