라틴어 문장 검색

Iuvenis quidam nulla probitate decorus et miles adultus omni probitate iucundus amorem ab eadem muliere deposcunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:2)
Contradicit quidem iuvenis se praeferendum adulto quia, si postulatum fuerit consecutus amorem, ex tali posset igitur morum probitatem assumere, et si per eam ad morum probitatem improbitas reducatur, laus esset mulieri non modica.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 9:3)
VII Ad eiusdem reginae arbitrium defertur hic alius eventus amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:1)
Quidam quum ignoranter se agnatae copulasset amori, ab ea discedere comperto crimine quaerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 11:2)
"Satis illa mulier contra fas et licitum certare videtur, quae sub erroris cuiuscunque velamine incestuosum studet tueri amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 12:2)
VIII Quum domina quaedam satis idoneo copularetur amori, honorabili postmodum [sine culpa] coniugio sociatur et suum coamantem subterfugit amare et solita sibi solatia negat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 13:1)
Mulierem quandam, quae primo fuerat uxor et nunc a viro manet divortio interveniente disiuncta, qui maritus fuerat ad suum instanter invitat amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:2)
"Si aliqui fuerint qualicunque nuptiali foedere copulati et postmodum quocunque modo reperiantur esse divisi, inter eos penitus nefandum iudicamus esse amorem."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 15:4)
XI Quidam vir bonus et prudens ab aliqua domina petit amorem;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 16:1)
XII Aliud etiam iudicium tale procedit amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 17:1)
Mulier autem nullatenus sibi debet ad verecundiam reputare, quum quaelibet mulier, si mundi laudes optat habere, vacare teneatur amori, et interiorem hominis fidem et eius intrinseca cordisque nemini sit facile perscrutari secreta, et ideo in palliatione sermonis multa saepe reperiatur sapientia circumventa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:2)
Quo in probitatis norma solide confirmato et qualibet curialitatis decorato virtute, alia quaedam domina ipsum ad suum instanter invitat amorem, cuius et ipse miles fuit obediens penitus voluntati, prioris scilicet dominae largitatis oblitus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 19:4)
Quidam vero secretarius prioris amantis nimium condolens de mulieris fide mutata novum sibi contradicit amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:2)
Nam, si litteras emisisset, quarum tenor esset portitori celatus, nuntii tamen pravitate vel eodem in itinere mortis eventu sublato facile possent amoris arcana diffundi."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 21:9)
XV Insurgit etiam alius eventus amoris:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION