라틴어 문장 검색

hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 17:1)
qui si captatus est, urbanitatis, sin aliter, stultitiae nomen assequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 293:5)
namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:2)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et secutus, quanquam in opere diverso, Menander, qui vel unus, meo quidem iudicio, diligenter lectus ad cuncta, quae praecipimus, sufficiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 70:1)
atacinus Varro in iis, per quae nomen est adsecutus, interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad augendam facultatem dicendi parum locuples.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 88:3)
et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes, simplicibus negligentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 149:2)
quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 71:1)
adsecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa videretur facere contra quos diceret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:4)
magis admirari naturam subit, tot res vetustas tanto ex intervallo repetitas reddere se et offerre, nec tantum requirentibus sed etiam sponte interim, nec vigilantibus sed etiam quiete compositis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 100:1)
ideoque ipse tam diligenter apud Andronicum hypocriten studuit, ut admirantibus eius orationem Rhodiis non immerito Aeschines dixisse videatur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 154:1)
non eaedem concitant, inhibent, probant, admirantur, verecundantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:1)
id et leviter admirantes et interim subita indignatione velut pavescentes et deprecantes facimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:4)
quanquam et in fine interim cadit, ut cito tamen redeat, et nonnunquam resilit vel negantibus nobis vel admirantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 253:3)
neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION