라틴어 문장 검색

ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
intra portas concursu ex totis castris ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 583:3)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita caedes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:2)
novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit, recentibus animis corporibusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 25:1)
ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem effudisset, atrox pugna utrimque accensa est, et ab Romanis impetu in regem facto et protegentibus regiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 483:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 707:1)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)
prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 34:1)
Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 76:1)
suam seditionem sine volnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam atrocem nec atroci poena dignam, - ut ingenia humana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 383:1)
non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 438:1)
quanto creditis facta vestra atrociora esse quam dicta mea?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 438:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION