라틴어 문장 검색

ad deos quoque confugere supplices qui nequeant hominum vim atque iniurias pati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 278:3)
itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 440:1)
quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:1)
M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:2)
itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso certamine in alteram arcem - duae sunt haud multum inter se distantes - confugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 96:1)
cum a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad vestrum imperatorem confugimus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 232:2)
ad vos vestramque fidem supplices confugimus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 264:1)
ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 293:1)
Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 87:1)
"quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 391:1)
quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 418:1)
quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 547:1)
adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam, quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret pollicitus nec tantum agros sociorum populationibus prohibiturum sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo exercitu tralaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 278:1)
et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre quam propter quas convocati essent, decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios ante eam diem habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 283:1)
nam quod ad ea attinet quae nobis obiecit, nisi gloria digna sunt, fateor ea defendi non posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 350:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION