라틴어 문장 검색

1. Sanctissimo gloriosissimo atque felicissimo triumphatori et domino singulari domino Henrico divina providentia Romanorum Regi et semper Augusto, devotissimi sui Dantes Alagherii Florentinus et exul inmeritus ac universaliter omnes Tusci qui pacem desiderant, terre osculum ante pedes.
(단테 알리기에리, Epistolae 45:1)
9. Preferens ergo amicitiam vestram quasi thesaurum carissimum, providentia diligenti et accurata sollicitudine illam servare desidero. 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 93:1)
Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis estendere veritates. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 1:6)
quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:5)
Nullus autem dubito quin permultos invenerim, qui genus hoc scribendi natura sua nimis inusitatum, meque, quod ad veteris Latii normam attineat, plane hospitem esse judicarint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.2)
Americanorum tria millia eo praelio desiderata;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.51)
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,Sextilem totum mendax desideror.
(호라티우스의 첫번째 편지, 071)
tamquam ad rem attineat quidquam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장15)
Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 6:29)
"Cor mundum desiderat Deus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:41)
tu aliena desideras, illae contemnunt sua;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:4)
tu te perdere aestimas, quidquid in praesenti non hauseris, comederis, devoraris, et illae futura desiderant et credunt vera esse, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:6)
Desiderandus tibi est quasi absens, non quasi mortuus, ut illum expectare, non amisisse videaris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:40)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)
Illas desideret, ad illas tibi minitetur abscessum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION