라틴어 문장 검색

in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:3)
Etenim bracteolae auri, solutae in liquorem per aquam regis, nullum dant calorem ad tactum in dissolutione;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:2)
Aqua enim regis aurum solvit, argentum minime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:4)
at contra aqua fortis argentum solvit, aurum minime;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 128:5)
Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et hujusmodi, impraesentiarum non loquimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:1)
8. Per aurum et alia metalla ignita, quae densissimi sunt corporis secundum totum, rejice tenuitatem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 204:1)
Ostenditur etiam in comparatione dissolutionum ferri et auri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:1)
Aurum enim dissolvitur absque calore excitato;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 247:2)
Omnia enim superat pondere magno intervallo, praeter aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:3)
At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:5)
quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:6)
in incorruptibili, aurum, quod proxime accedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:8)
Talia sunt, aurum, in pondere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:6)
Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coacervationem materiae, ut opus habeat spiritus vini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio vicies et semel majore quam implet aurum, non erraverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:12)
non aurum interpositum, non argentum, non lapis, non vitrum, lignum, aqua, oleum, pannus aut corpora fibrosa, aer, flamma, et caetera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION