라틴어 문장 검색

Et avaritiam itaque et ambitionem et cetera mala mentis humanae tunc perniciosissima scias esse, cum simulata sanitate subsidunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 10:4)
Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 4:3)
Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:3)
Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 7:1)
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 10:1)
morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:3)
Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 14:2)
non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:9)
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 21:3)
"malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 22:4)
interest, utrum malitia illis an virtus manum admoverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 12:3)
sic istis, quae a nobis indifferentia ac media dicuntur, divitiis, viribus, formae, honoribus, regno et contra morti, exilio, malae valetudini,doloribus quaeque alia aut minus aut magis pertimuimus, aut malitia aut virtus dat boni vel mali nomen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 14:2)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:2)
Divitiae fiunt autem ex avaritia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION