라틴어 문장 검색

qui inter tot annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem petere, is non hoc palam dicit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 1:4)
ac vide quid differat inter meam opinionem ac tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 1:1)
quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet controversiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:5)
Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
Nam etiam poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud quo ipsi differrent ab oratoribus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:4)
summissus est et humilis, consuetudinem imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 2:1)
atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 2:1)
compositio autem ab utroque differt, quae tota servit gravitati vocum aut suavitati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 54장 2:3)
Multum enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis debeatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 3장 6:2)
partitionum autem et divisionum genus quale esset ostendimus, sed quid inter se differant planius dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 6장 2:1)
Quam- quam enim vocabula prope idem valere videbantur, tamen quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 8장 2:5)
unum eorum quae in eodem genere plurimum differunt, ut sapientia stultitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:3)
Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 4:2)
binorum autem codicum scripturam si ab ea quae in X fuisse videbatur differebat, semper adnotavi, singulorum proprietates non nisi paulo graviores commemoravi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말308)
sunt finitima omnino, sed tamen differt aliquid.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 35:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION