라틴어 문장 검색

inconciliastin eum qui mandatust tibi, ille qui mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2135)
Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, me apsente atque insciente, inconsultu meo, aedis venalis hasce inscripsit litteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2165)
nunc si in aedem ad cenam veneris atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit (adposita cena sit, popularem quam vocant), si illi congestae sint epulae a cluentibus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4112)
ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 129)
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 225)
iteca in aedibus lenosis prius quam unum dederis, centum quae poscat parat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 114)
huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi, nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 15)
] sed est huic unus servos violentissimus, qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri, item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 137)
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장60)
Iunoni, Dianae, Libero Patri ceterisque diis, qui eadem sunt similitudine, si aedes ionicae construentur, habita erit ratio mediocritatis, quod et ab severo more doricorum et ab teneritate corinthiorum temperabitur earum institutio proprietatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장27)
item naturae decor erit, si cubiculis et bybliothecis ab oriente lumina capiuntur, balneis et hibernaculis ab occidente hiberno, pinacothecis et quibus certis luminibus opus est partibus, a septentrione, quod ea caeli regio neque exclaratur neque obscuratur solis cursu sed est certa inmutabilis die perpetuo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장34)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
aedibus vero sacris, quorum deorum maxime in tutela civitas videtur esse, et Iovi et Iunoni et Minervae, in excelsissimo loco, unde moenium maxima pars conspiciatur, areae distribuantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장3)
De ipsis autem aedibus sacris faciundis et de earum symmetriis in tertio et quarto volumine reddam rationes, quia in secundo visum est mihi primum de materiae copiis, quae in aedificiis sunt parandae, quibus sint virtutibus et quem habeant usum, exponere, commensus aedificiorum et ordines et genera singula symmetriarum peragere et in singulis voluminibus explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장14)
Cum autem primo volumine de officio architecturae terminationibusque artis perscripsi, item de moenibus et intra moenia arearum divisionibus, insequatur ordo de aedibus sacris et publicis aedificiis itemque privatis, quibus proportionibus et symmetriis debeant esse, uti explicentur, non putavi ante ponendum, nisi prius de materiae copiis, e quibus conlatis aedificia structuris et materiationibus perficiuntur, quas habeant in usu virtutes, exposuissem, quibusque rerum natura e principiis essent temperatae, dixissem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말21)

SEARCH

MENU NAVIGATION