라틴어 문장 검색

plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 657:2)
ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto immitis animus, tum pater M. Fabius quando quidem inquit, apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 464:1)
hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus humanis docendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 59:1)
somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora animosque ut magis deinde praeteritae victoriae eos quam praesentes tutarentur vires, maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium haberetur quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem Romanam duxisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 237:1)
oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 252:1)
ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic immitem et implacabilem eius viri animum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:1)
an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 19:1)
si non libertas servitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique novandi res suas blandiorem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 197:1)
observatote , quam blande mulieri palpabitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 312)
Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 369)
an tu tibi verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 134)
Non temerarium est, ubi dives blande appellat pauperem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 212)
iam illic homo aurum scit me habere, eo me salutat blandius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 213)
nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 3120)
Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION