라틴어 문장 검색

Alter ab opposito cantus fastidia lenti, Obtuse uocis rixam cantusque rebelles, Qui magis impugnant aures quam uoce salutent Inuenit et nostras offendit cantibus aures.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:20)
ALCIBIADES Atheniensis, cum apud avunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum videbatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVII 2:1)
Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, Sed comitum uoces uox preuenit eius adulto Concentu, quem non cantus obtusio reddit Insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:6)
Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:4)
Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam cantu remoto soluta esse videtur oratio maximeque id in optimo quoque eorum poetarum qui λυρικοι` a Graecis no- minantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 1:6)
scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:9)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION