라틴어 문장 검색

Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장144)
Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장23)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:2)
neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quodque uiscus intestinumue sit, non cognouerit neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui quid sit ignoret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 25:1)
et cum per uolnus alicuius uiscera patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 25:2)
ita mortui demum praecordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari utique necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 42:4)
Itaque consequi medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui uiscera habeamus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 43:1)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 8:4)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:1)
Hiemps autem capitis dolores, tussim et quicquid in faucibus in lateribus in uisceribus mali contrahitur, inritat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 9:5)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:1)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:4)
Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION