라틴어 문장 검색

et postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam muniebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장2)
ceteros, deiecto promptissimo quoque aut saucio, adpetente iam luce trusere in summa castelli ubi tandem coacta deditio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장8)
Olennius infensos fuga praevenit receptus castello cui nomen Flevum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장7)
Quod ubi L. Apronio inferioris Germaniae pro praetore cognitum, vexilla legionum e superiore provincia peditumque et equitum auxiliarium delectos accivit ac simul utrumque exercitum Rheno devectum Frisiis intulit, soluto iam castelli obsidio et ad sua tutanda degressis rebellibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장1)
tum tres leves cohortes ac rursum duae, dein tempore interiecto alarius eques immissus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장3)
prorumpunt quintani ante alios et acri pugna hoste pulso recipiunt cohortis alasque fessas vulneribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장7)
videram collegam patris regendis praetoriis cohortibus, mox urbis et militiae munia simul obeuntem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장4)
Vistilium praetorium, quem Druso fratri percarum in cohortem suam transtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장3)
), ni Celsus urbanae cohortis tribunus, tum inter indices, Appium et Calvisium discrimini exemisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장9)
adsidendo castellum, in quod pecuniam et paelices Artabanus contulerat, dedit spatium exuendi pacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장2)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
quis fatentibus certatim ceteri circumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortis, securitati ante quam vindictae consuleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장2)
sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 13장2)
Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in armis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장1)
sed in regressu dispar fortuna fuit, quia navium quasdam quae mari remeabant in litora Taurorum delatas circumvenere barbari, praefecto cohortis et plerisque auxiliarium interfectis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION