라틴어 문장 검색

Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus Vincla suis magnis animis abrupit, et inde Fert sese campi per caerula laetaqua prata Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam, Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 8:2)
O magnae qui moenia prospicis urbis Tarpeia de rupe, Tonans, Phrygiique penates Gentis Iuleae, et rapti secreta Quirini, Et residens celsa Latialis Iuppiter Alba, Vestalesque foci, summique o numinis instar Roma, fave coeptis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:26)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Et tu montanis totus nunc fontibus exi, Atque omnes trahe, gurges, aquas ut spumeus alnos, Discussa compage, feras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:23)
Ut maris Aegaei medias si celsus in undas Depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes Emineant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:22)
Celsos ut Gallia currus Nobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:41)
Proxima pars urbis celsam consurgit in arcem, Par tumulo, mediisque sedent convallibus arva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:46)
Celsior at cunctis Bruti praetoria puppis Verberibus senis agitur, molemque profundo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:11)
Urebant montana nives, camposque iacentes Non duraturae conspecto sole pruinae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:31)
Postquam omnia fatis Caesaris ire videt, celsam Petreius Ilerdam Deserit, et noti diffisus viribus orbis, Indomitos quaerit populos et semper in arma Mortis amore feros, et tendit in ultima mundi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:12)
Tellus hinc ardua celsos Continuat colles:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:18)
quam celsa cacumina pessum Tellus victa dedit!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:18)
Iam Pompeianae celsi super ardua valli Exierant aquilae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:13)
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:79)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION