라틴어 문장 검색

Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.38)
Miles vero captus amore domine circuivit multas partes et tandem pervenit ad quoddam castrum in Yspania iuxta mare, in quo erat turris alta viginti clavatis firmata.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:4)
Cumque maritus viginti clavatas aperiens turrim ascendisset, annulum in digito domine invenit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:14)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
Sed enim agri tributo onusti viliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt notae captivitatis), dei vero qui magis tributarii, magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 6:1)
regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:1)
secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti conscriptae centuriae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 439:1)
in quarta classe census quinque et viginti milium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 441:1)
milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:3)
L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 622:1)
is censum primum egit, lustrum condidit, quo censa LXXX milia esse dicuntur, pomerium protulit, colles urbi adiecit Quirinalem, Viminalem, Aesquilinum, templum Dianae cum Latinis in Aventino fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha41)
Romae tribus una et viginti factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:2)
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:2)
census deinde actus et conditum ab Quinctio lustrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION