라틴어 문장 검색

spem factam a te civitati video fide incolumi ex thesauris Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum solvi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 158:1)
Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos plebis, primores patrum productos interrogando de singulis quae ferebantur ad populum, fatigabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 382:1)
tune inter primores duorum populorum res geritur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:1)
volgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena ponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 70:3)
diu inter primores iuvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 85:1)
immiscerique militibus centuriones, nec in circulis modo fremere sed iam in principiis ac praetorio in unum sermones confundi atque in contionis magnitudinem crescere turba et vociferari ex omnibus locis ut extemplo ad dictatorem iretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 123:1)
iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 139:1)
stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 241:1)
tum centurionibus ad se vocatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:1)
haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent, perlustravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 388:1)
id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem nunc primi pili appellant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 481:1)
sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat vexillum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:2)
isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 118:2)
cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si ab eo fides sibi data esset haud futurum noxae indicium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 258:1)
neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 435:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION