라틴어 문장 검색

Epicurei enim di- cunt, quod etiam Cicero tractat, geminam esse voluptatem, unam quae percipitur, et alteram imaginariam, scilicet eam quae nascitur ex cogitatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 583)
nam Prometheus vir prudentissimus fuit, unde etiam Prometheus dictus est ἀπο` τῆσ προμηθείασ, id est a providentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 426)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
"Quod si mundus divina providentia et alicuius numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exilium, numquam Socrates venenum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:21)
"Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec videre, in omnium mores, actus omnium, verba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet atque ubique praesentem:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 10장 1:8)
"Iam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:17)
"ita in hac mundi domo, cum caelo terraque perspicias providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:11)
"Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio an arbitrio plurimorum caeleste regnum gubernetur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:12)
"Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:26)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
"Quanto magis deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:32)
"Itaque quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor et de deo cedo et de sectae iam nostrae sinceritate consentio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:5)
quapropter a natura mihi videtur potius quam indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 35:1)
nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:3)
non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION